Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 15 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

[1] et factus est sermo Domini ad me dicens [2] fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum [3] numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas [4] ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus [5] etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis

[6] propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem [7] et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos [8] et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus

< previous | Chapter 15 | next >