Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Canticle Of Canticles (Song Of Solomon) | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08

[1] quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat [2] adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum [3] leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me [4] adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit [5] quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua

[6] pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum [7] aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum [8] soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est [9] si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis [10] ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens

[11] vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos [12] vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius [13] quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam

< previous | Chapter 8 | next >