|
< previous |
|
Canticle Of Canticles (Song Of Solomon)
|
| next >
|
|
|
[1] quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
[2] umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
[3] duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
[4] collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
[5] caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
[6] quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
[7] statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
[8] dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
[9] guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
[10] ego dilecto meo et ad me conversio eius
[11] veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
[12] mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
[13] mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi
|
|
|
|