Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Canticle Of Canticles (Song Of Solomon) | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08

[1] in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni [2] surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni [3] invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis [4] paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae [5] adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

[6] quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii [7] en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel [8] omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos [9] ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani [10] columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem

[11] egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius

< previous | Chapter 3 | next >