Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Canticle Of Canticles (Song Of Solomon) | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08

[1] quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad [2] dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas [3] sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet [4] sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium [5] duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis

[6] donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis [7] tota pulchra es amica mea et macula non est in te [8] veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum [9] vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui [10] quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata

[11] favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis [12] hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus [13] emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo [14] nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis [15] fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano

[16] surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius

< previous | Chapter 4 | next >