|
< previous |
|
Canticle Of Canticles (Song Of Solomon)
|
| next >
|
|
|
[1] dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
[2] ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
[3] pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
[4] averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
[5] dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
[6] sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
[7] sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
[8] una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
[9] quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
[10] descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
[11] nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
[12] revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te
|
|
|
|