|
Christ caresses his spouse: he invites her to him.
[1] Ego flos campi, et lilium convallium.
[2] SPONSUS. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
[3] SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
[4] Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.
[5] Fulcite in me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
[6] Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
[7] SPONSUS. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
[8] SPONSA. Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
[9] Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
[10] En dilectus meus loquitur mihi. SPONSUS. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:
[11] jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.
[12] Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;
[13] ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
[14] columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
[15] SPONSA. Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
[16] Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
[17] donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether.
|