Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Deuteronomy | >
< previous | Chapter 34 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34

[1] ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan [2] et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum [3] et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor [4] dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam [5] mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino

[6] et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem [7] Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt [8] fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen [9] Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi [10] et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

[11] in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius

< previous | Chapter 34 | next >