Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Deuteronomy | >
< previous | Chapter 27 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34

[1] praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie [2] cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos [3] ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis [4] quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce [5] et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit

[6] et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo [7] et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo [8] et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide [9] dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui [10] audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi

[11] praecepitque Moses populo in die illo dicens [12] hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin [13] et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim [14] et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce [15] maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen

[16] maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen [17] maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen [18] maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen [19] maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen [20] maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen

[21] maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen [22] maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen [23] maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen [24] maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen [25] maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen

[26] maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen

< previous | Chapter 27 | next >