|
[1] profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore
[2] dixitque Dominus ad me
[3] sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem
[4] et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos
[5] videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
[6] cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis
[7] Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
[8] cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
[9] dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem
[10] Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe
[11] quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim
[12] in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus
[13] surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum
[14] tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus
[15] cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio
[16] postquam autem universi ceciderunt pugnatores
[17] locutus est Dominus ad me dicens
[18] tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
[19] et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
[20] terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim
[21] populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis
[22] sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens
[23] Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis
[24] surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium
[25] hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur
[26] misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens
[27] transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
[28] alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
[29] sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
[30] noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides
[31] dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam
[32] egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa
[33] et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo
[34] cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
[35] absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus
[36] ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
[37] absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster
|