|
[1] haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam
[2] et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex
[3] dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
[4] legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob
[5] erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel
[6] vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
[7] haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit
[8] Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis
[9] qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt
[10] iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
[11] benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant
[12] et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet
[13] Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente
[14] de pomis fructuum solis ac lunae
[15] de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum
[16] et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos
[17] quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse
[18] et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis
[19] populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum
[20] et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem
[21] et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel
[22] Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan
[23] et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit
[24] Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum
[25] ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua
[26] non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes
[27] habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
[28] habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
[29] beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis
|