|
[1] ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore
[2] cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium
[3] signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius
[4] omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem
[5] vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum
[6] et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis
[7] oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit
[8] ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini
[9] multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
[10] terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae
[11] sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias
[12] quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius
[13] si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra
[14] dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum
[15] faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini
[16] cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
[17] iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
[18] ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate
[19] docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
[20] scribes ea super postes et ianuas domus tuae
[21] ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae
[22] si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei
[23] disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt
[24] omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri
[25] nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis
[26] en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem
[27] benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
[28] maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
[29] cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal
[30] qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
[31] vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam
[32] videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro
|