Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Deuteronomy | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34

[1] haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam [2] ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui [3] audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem [4] audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est [5] diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua

[6] eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo [7] et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens [8] et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos [9] scribesque ea in limine et ostiis domus tuae [10] cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti

[11] domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti [12] et comederis et saturatus fueris [13] cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis [14] non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt [15] quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae

[16] non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis [17] custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi [18] et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis [19] ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est [20] cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis

[21] dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti [22] fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro [23] et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris [24] praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie [25] eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis

< previous | Chapter 6 | next >