Stripes must not exceed forty. The ox is not to be muzzled. Of raising seed to the brother. Of the immodest woman. Of unjust weight. Of destroying the Amalecites.
1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices : quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt : quem impium, condemnabunt impietatis.
2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis : prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus :
3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant : ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.
4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui :
6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel.
7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque : Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel, nec me in conjugem sumere.
8 Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit : Nolo eam uxorem accipere :
9 accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet : Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui.
10 Et vocabitur nomen illius in Israel, Domus discalceati.
11 Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus :
12 abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.
13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus :
14 nec erit in domo tua modius major, et minor.
15 Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi : ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam.
17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto :
18 quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus : et non timuerit Deum.
19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est : delebis nomen ejus sub caelo. Cave ne obliviscaris.
|