Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Galatians | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06

[1] fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris [2] alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi [3] nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit [4] opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero [5] unusquisque enim onus suum portabit

[6] communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis [7] nolite errare Deus non inridetur [8] quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam [9] bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes [10] ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei

[11] videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu [12] quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur [13] neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur [14] mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo [15] in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura

[16] et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei [17] de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto

< previous | Chapter 6 | next >