Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Galatians | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06

[1] dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium [2] sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre [3] ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes [4] at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege [5] ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus

[6] quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater [7] itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum [8] sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis [9] nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis [10] dies observatis et menses et tempora et annos

[11] timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis [12] estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis [13] scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem [14] et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum [15] ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi

[16] ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis [17] aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini [18] bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos [19] filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis [20] vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis

[21] dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis [22] scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera [23] sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem [24] quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar [25] Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius

[26] illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra [27] scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum [28] nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus [29] sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc [30] sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae

[31] itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit

< previous | Chapter 4 | next >