|
[1] state et nolite iterum iugo servitutis contineri
[2] ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
[3] testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
[4] evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
[5] nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
[6] nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
[7] currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
[8] persuasio non est ex eo qui vocat vos
[9] modicum fermentum totam massam corrumpit
[10] ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
[11] ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
[12] utinam et abscidantur qui vos conturbant
[13] vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
[14] omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
[15] quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
[16] dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
[17] caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
[18] quod si spiritu ducimini non estis sub lege
[19] manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
[20] idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
[21] invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
[22] fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
[23] fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
[24] qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
[25] si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
[26] non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
|