Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Ephesians | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06

[1] Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu [2] gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo [3] benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo [4] sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate [5] qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae

[6] in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto [7] in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius [8] quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia [9] ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo [10] in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso

[11] in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae [12] ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo [13] in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto [14] qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius [15] propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos

[16] non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis [17] ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius [18] inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis [19] et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius [20] quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

[21] supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro [22] et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae [23] quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

< previous | Chapter 1 | next >