The vision of the golden candlestick and seven lamps, and of the two olive trees.
[1] Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
[2] Et dixit ad me : Quid tu vides? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud, et septem infusoria lucernis quae erant super caput ejus.
[3] Et duae olivae super illud : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.
[4] Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt haec, domine mi?
[5] Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi : Non, domine mi.
[6] Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
[7] Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum : et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae ejus.
[8] Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
[9] Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
[10] Quis enim despexit dies parvos? Et laetabuntur, et videbunt lapidem stantem in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
[11] Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duae olivae istae, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?
[12] Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duae spicae olivarum quae sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro?
[13] Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi : Non, domine mi.
[14] Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae.
|