Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Zacharias | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum [2] et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius [3] et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius [4] et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius [5] et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius

[6] o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus [7] o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis [8] quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius [9] quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me [10] lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus

[11] et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te [12] et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem [13] sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo

< previous | Chapter 2 | next >