Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

The fountain of Christ. Idols and false prophets shall be extirpated: Christ shall suffer: his people shall be tried by fire.

[1] In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. [2] Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum : disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra : et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. [3] Et erit : cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum : Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini : et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit. [4] Et erit : in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit : nec operientur pallio saccino, ut mentiantur : [5] sed dicet : Non sum propheta : homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.

[6] Et dicetur ei : Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. [7] Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum : percute pastorem, et dispergentur oves : et convertam manum meam ad parvulos. [8] Et erunt in omni terra, dicit Dominus : partes duae in ea dispergentur, et deficient : et tertia pars relinquetur in ea. [9] Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam : Populus meus es : et ipse dicet : Dominus Deus meus.

< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 13   next >