In a vision Satan appeareth accusing the high priest. He is cleansed from his sins. Christ is promised, and great fruit from his passion.
[1] Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
[2] Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem! numquid non iste torris est erutus de igne?
[3] Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
[4] Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
[5] Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat.
[6] Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens :
[7] Haec dicit Dominus exercituum : Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
[8] Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt : ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
[9] Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu : super lapidem unum septem oculi sunt : ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
[10] In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.
|