|
[1] onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel
[2] Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde
[3] et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum
[4] ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur
[5] videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur
[6] et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum
[7] et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
[8] et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis
[9] exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae
[10] et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae
[11] tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua
[12] convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi
[13] quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium
[14] et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri
[15] Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris
[16] et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius
[17] quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines
|
|
|
|