|
[1] vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
[2] transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
[3] qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
[4] qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
[5] qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
[6] bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
[7] quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
[8] iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
[9] quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
[10] et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
[11] et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
[12] quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
[13] numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
[14] qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
[15] ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti
|
|
|
|