|
A lamentation for Israel: an exhortation to return to God.
[1] Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
[2] Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
[3] Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel.
[4] Quia haec dicit Dominus domui Israel: Quaerite me, et vivetis.
[5] Et nolite quaerere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
[6] Quaerite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel:
[7] qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):
[8] facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen est ejus:
[9] qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
[10] Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
[11] Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
[12] Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
[13] Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
[14] Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
[15] Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
[16] Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quae foris sunt, dicetur: Vae, vae! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
[17] Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
[18] Vae desiderantibus diem Domini! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebrae, et non lux.
[19] Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
[20] Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?
[21] Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum.
[22] Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
[23] Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyrae tuae non audiam.
[24] Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
[25] Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
[26] et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis.
[27] Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus.
|