Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Amos next >
< prev Chapter 2 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9                      

The judgments with which God threatens Moab, Juda, and Israel for their sins, and their ingratitude.

 1 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem.  2 Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubae.  3 Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus.  4 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit : deceperant enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum.  5 Et mittam ignem in Juda, et devorabit aedes Jerusalem.

 6 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.  7 Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant : et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.  8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.  9 Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter.  10 Ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei.

 11 Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel? dicit Dominus.  12 Et propinabitis nazaraeis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes : Ne prophetetis.  13 Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno.  14 Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam :  15 et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam :

 16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.

< prev Prophecy of Amos next >
< prev Chapter 2 next >

 
TOP OF PAGE