Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Amos | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09

[1] audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens [2] tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras [3] numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis [4] numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit [5] numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit

[6] si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit [7] quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas [8] leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit [9] auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius [10] et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis

[11] propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae [12] haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti [13] audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum [14] quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram [15] et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus

< previous | Chapter 3 | next >