David numbereth the people: God sendeth a pestilence, which is stopt by David's prayer and sacrifice.
[1] Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israel et Judam.
[2] Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus.
[3] Dixitque Joab regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis : sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi?
[4] Obtinuit autem sermo regis verba Joab, et principum exercitus : egressusque est Joab, et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israel.
[5] Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroer ad dexteram urbis, quae est in valle Gad :
[6] et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem,
[7] transierunt prope moenia Tyri, et omnem terram Hevaei et Chananaei, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee :
[8] et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem.
[9] Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium : et de Juda quingenta millia pugnatorum.
[10] Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus : et dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto : sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
[11] Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens :
[12] Vade, et loquere ad David : Haec dicit Dominus : Trium tibi datur optio, elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi.
[13] Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua : aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur : aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem.
[14] Dixit autem David ad Gad : Coarctor nimis : sed melius est ut incidam in manus Domini ( multae enim misericordiae ejus sunt) quam in manus hominum.
[15] Immisitque Dominus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.
[16] Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum : Sufficit : nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei.
[17] Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum : Ego sum qui peccavi, ego inique egi : isti qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
[18] Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei : Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei.
[19] Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus.
[20] Conspiciensque Areuna, animadverti regem et servos ejus transire ad se :
[21] et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait : Quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait : Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo.
[22] Et ait Areuna ad David : Accipiat, et offerat dominus meus rex, sicut placet ei : habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum.
[23] Omnia dedit Areuna rex regi : dixitque Areuna ad regem : Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.
[24] Cui respondens rex, ait : Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta :
[25] et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica : et propitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.
|