The last words of David. A catalogue of his valiant men.
[1] Haec autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israel :
[2] Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
[3] Dixit Deus Israel mihi, locutus est fortis Israel, dominator hominum, justus dominator in timore Dei.
[4] Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.
[5] Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet.
[6] Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi : quae non tolluntur manibus.
[7] Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur, usque ad nihilum.
[8] Haec nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
[9] Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in praelium.
[10] Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus, qui fugerat, reversus est ad caesorum spolia detrahenda.
[11] Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
[12] stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthaeos : et fecit Dominus salutem magnam.
[13] Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
[14] Et David erat in praesidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
[15] Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethlehem juxta portam!
[16] Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
[17] dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
[18] Abisai quoque frater Joab filius Sarviae, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus,
[19] et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
[20] Et Banaias filius Jojadae viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
[21] Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua.
[22] Haec fecit Banaias filius Jojadae.
[23] Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
[24] Asael frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,
[25] Semma de Harodi, Elica de Harodi,
[26] Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
[27] Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
[28] Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
[29] Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,
[30] Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,
[31] Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
[32] Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,
[33] Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,
[34] Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
[35] Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
[36] Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
[37] Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae,
[38] Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,
[39] Urias Hethaeus. Omnes triginta septem.
|