David's victories, and his chief officers.
[1] Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.
[2] Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David serviens sub tributo.
[3] Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
[4] Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus.
[5] Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
[6] Et posuit David praesidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
[7] Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
[8] Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David aes multum nimis.
[9] Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
[10] et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea :
[11] quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,
[12] de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
[13] Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus :
[14] et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium : et facta est universa Idumaea serviens David, et servavit Dominus David in omnis ad quaecumque profectus est.
[15] Et regnavit David super omnem Israel : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
[16] Joab autem filius Sarviae erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis :
[17] et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba :
[18] Banaias autem filius Jojadae super Cerethi et Phelethi : filii autem David sacerdotes erant.
|