Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 2nd Book Of Kings (2 Samuel) | >
< previous | Chapter 22 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

[1] locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul [2] et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus [3] Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me [4] laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero [5] quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me

[6] funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis [7] in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius [8] commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est [9] ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo [10] et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

[11] et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti [12] posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum [13] prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis [14] tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam [15] misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos

[16] et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius [17] misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis [18] liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant [19] praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum [20] et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

[21] retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi [22] quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo [23] omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me [24] et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea [25] et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum

[26] cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus [27] cum electo electus eris et cum perverso perverteris [28] et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis [29] quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas [30] in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum

[31] Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se [32] quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum [33] Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam [34] coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me [35] docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

[36] dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me [37] dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei [38] persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos [39] consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis [40] accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

[41] inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos [42] clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos [43] delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam [44] salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi [45] filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi

[46] filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis [47] vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae [48] Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me [49] qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me [50] propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo

[51] magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

< previous | Chapter 22 | next >