David is received and anointed king of Juda. Isboseth the son of Saul reigneth over the rest of Israel. A battle between Abner and Joab.
[1] Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam? Et respondit ei : In Hebron.
[2] Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli :
[3] sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua : et manserunt in oppidis Hebron.
[4] Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul.
[5] Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.
[6] Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem : sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
[7] Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis : licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
[8] Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
[9] regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum.
[10] Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit : sola autem domus Juda sequebatur David.
[11] Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum, et sex mensium.
[12] Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon.
[13] Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt : hi ex una parte piscinae, et illi ex altera.
[14] Dixitque Abner ad Joab : Surgant pueri et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant.
[15] Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.
[16] Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul : vocatumque est nomen loci illius : Ager robustorum, in Gabaon.
[17] Et ortum est bellum durum satis in die illa : fugatusque est Abner, et viri Israel a pueris David.
[18] Erant autem ibi tres filii Sarviae, Joab, et Abisai, et Asael : porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quae morantur in silvis.
[19] Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
[20] Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asael? Qui respondit : Ego sum.
[21] Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram, sive ad sinistram et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
[22] Rursumque locutus est Abner ad Asael : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
[23] Qui audire contempsit, et noluit declinare : percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco : omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant.
[24] Persequentibus autem Joab, et Abisai fugientem Abner, sol occubuit : et venerunt usque ad collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
[25] Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner : et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.
[26] Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos?
[27] Et ait Joab : Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.
[28] Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
[29] Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa : et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra.
[30] Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum : et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele.
[31] Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
[32] Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem : et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
|