|
[1] omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
[2] in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
[3] haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt
[4] quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra
[5] quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
[6] hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas
[7] quia tres sunt qui testimonium dant
[8] Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
[9] si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo
[10] qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo
[11] et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est
[12] qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet
[13] haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
[14] et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos
[15] et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
[16] qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget
[17] omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
[18] scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
[19] scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est
[20] et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna
|
|
|
|