|
[1] videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum
[2] carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est
[3] et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est
[4] omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas
[5] et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est
[6] omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum
[7] filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
[8] qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
[9] omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
[10] in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
[11] quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum
[12] non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
[13] nolite mirari fratres si odit vos mundus
[14] nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
[15] omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem
[16] in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
[17] qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
[18] filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate
[19] in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra
[20] quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia
[21] carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
[22] et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
[23] et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
[24] et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
|