Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 2nd Epistle Of Saint John | >
< previous | Chapter 1 | next >
01

[1] senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem [2] propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum [3] sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate [4] gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre [5] et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum

[6] et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis [7] quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus [8] videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis [9] omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet [10] si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis

[11] qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis [12] plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit

< previous | Chapter 1 | next >