Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 3rd Epistle Of Saint John | >
< previous | Chapter 1 | next >
01

(No prolog)

[1] Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. [2] Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. [3] Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas. [4] Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. [5] Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,

[6] qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae: quos, benefaciens, deduces digne Deo. [7] Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. [8] Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. [9] Scripsissem forsitan ecclesiae: sed is qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos: [10] propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quae facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.

[11] Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum. [12] Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. [13] Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. [14] Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.

< previous | Chapter 1 | next >