|
[1] deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
[2] sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
[3] si gustastis quoniam dulcis Dominus
[4] ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
[5] et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
[6] propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
[7] vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
[8] et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
[9] vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
[10] qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
[11] carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
[12] conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
[13] subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
[14] sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
[15] quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
[16] quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
[17] omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
[18] servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
[19] haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
[20] quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
[21] in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
[22] qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
[23] qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
[24] qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
[25] erratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
|