|
[1] seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
[2] pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
[3] neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
[4] et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
[5] similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
[6] humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
[7] omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
[8] sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
[9] cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
[10] Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
[11] ipsi imperium in saecula saeculorum amen
[12] per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
[13] salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
|
|
|
|