|
[1] et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te
[2] audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
[3] quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum
[4] Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
[5] noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto
[6] quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
[7] quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
[8] et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
[9] audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam
[10] quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum
[11] inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum
[12] dereliquisti fontem sapientiae
[13] si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna
[14] disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax
[15] quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius
[16] ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram
[17] qui in avibus caeli inludunt
[18] qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum
[19] exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt
[20] iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt
[21] neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est
[22] non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman
[23] filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius
[24] o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius
[25] magnus et non habet finem excelsus et inmensus
[26] ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum
[27] non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt
[28] eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam
[29] quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus
[30] quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum
[31] non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius
[32] sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
[33] qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore
[34] stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt
[35] vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas
[36] hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum
[37] hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo
[38] post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est
|