|
[1] hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
[2] convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius
[3] ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae
[4] beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
[5] animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
[6] venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
[7] exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo
[8] obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem
[9] vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
[10] vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus
[11] nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu
[12] nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
[13] iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt
[14] veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
[15] adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae
[16] qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
[17] ego autem quid possum adiuvare vos
[18] qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
[19] ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
[20] exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
[21] animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
[22] ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
[23] emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
[24] sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
[25] filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
[26] delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
[27] animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
[28] sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
[29] qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra
[30] animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
[31] nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur
[32] civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos
[33] sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione
[34] et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum
[35] ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
[36] circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem
[37] ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei
|