Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Baruch | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06

[1] exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae [2] circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni [3] Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est [4] nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis [5] exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria

[6] exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni [7] constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei [8] obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei [9] adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso

< previous | Chapter 5 | next >