DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles) | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Roboam for his sins is delivered up into the hands of the king of Egypt: who carrieth away all the treasures of the temple.

[1] Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo. [2] Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) [3] cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet, et Troglodytae, et Aethiopes. [4] Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem. [5] Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos: Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.

[6] Consternatique principes Israel et rex dixerunt: Justus est Dominus. [7] Cumque vidisset Dominus, quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. [8] Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum. [9] Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini, et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos, quos fecerat Salomon, [10] pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.

[11] Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii, et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum. [12] Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona. [13] Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israel: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. [14] Fecit autem malum, et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum. [15] Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam, et Jeroboam cunctis diebus.

[16] Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David. Et regnavit Abia filius ejus pro eo.

< previous | Chapter 12 | next >