The queen of Saba admireth the wisdom of Solomon. His riches and glory. His death.
1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in aenigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecumque erant in corde suo.
2 Et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat : nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
3 Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam aedificaverat,
4 necnon et cibaria mensae ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini : non erat prae stupore ultra in ea spiritus.
5 Dixitque ad regem : Verus est sermo, quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
6 Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam : vicisti famam virtutibus tuis.
7 Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israel, et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
9 Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas : non fuerunt aromata talia ut haec, quae dedit regina Saba regi Salomoni.
10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas :
11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus : numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
12 Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit, et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum : quae reversa, abiit in terram suam cum servis suis.
13 Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri :
14 excepta ea summa, quam legati diversarum gentium, et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiae, et satrapae terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
15 Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur :
16 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta : posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.
17 Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
18 Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte : non fuit tale solium in universis regnis.
20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus : et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria.
23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde ejus :
24 et deferebant ei munera, vasa argentea, et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.
25 Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum, equitumque duodecim millia, constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.
26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Aegypti.
27 Tantamque copiam praebuit argenti in Jerusalem quasi lapidum : et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quae gignuntur in campestribus.
28 Adducebantur autem ei equi de Aegypto, cunctisque regionibus.
29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium Nabat.
30 Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israel quadraginta annis.
31 Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
|