|
< previous |
|
2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)
|
| next >
|
|
|
[1] regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
[2] constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
[3] et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim
[4] sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel
[5] confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria
[6] cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
[7] tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda
[8] et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
[9] docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
[10] itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat
[11] sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem
[12] crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas
[13] et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem
[14] quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia
[15] post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia
[16] post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium
[17] hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
[18] post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum
[19] hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda
|
|
|
|