He exhorts them to purity and mutual charity. He treats of the resurrection of the dead.
[1] De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
[2] Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum.
[3] Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,
[4] ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :
[5] non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum :
[6] et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus.
[7] Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
[8] Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
[9] De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
[10] Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,
[11] et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis : et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.
[12] Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
[13] Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.
[14] Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.
[15] Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
[16] Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
[17] Itaque consolamini invicem in verbis istis.
|