The sincerity of the apostle's preaching the gospel to them and of their receiving it.
[1] Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit :
[2] sed ante passi, et contumeliis affecti ( sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
[3] Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
[4] sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
[5] Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritiae : Deus testis est :
[6] nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
[7] Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli : sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
[8] Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras : quoniam carissimi nobis facti estis.
[9] Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis : nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei.
[10] Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus :
[11] sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum ( sicut pater filios suos)
[12] deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
[13] Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed ( sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis :
[14] vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea in Christo Jesu : quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis :
[15] qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
[16] prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper : pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
[17] Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio :
[18] quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum : sed impedivit nos Satanas.
[19] Quae est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?
[20] vos enim estis gloria nostra et gaudium.
|