The continuation of the history of the passion of Christ. His death and burial.
[1] Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
[2] Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.
[3] Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
[4] dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos? tu videris.
[5] Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.
[6] Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.
[7] Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
[8] Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
[9] Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel :
[10] et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
[11] Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens : Tu es rex Judaeorum? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
[12] Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
[13] Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
[14] Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
[15] Per diem autem solemnem consueverat praeses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent :
[16] habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.
[17] Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus?
[18] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
[19] Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
[20] Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
[21] Respondens autem praeses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt : Barabbam.
[22] Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?
[23] Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis praeses : Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
[24] Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
[25] Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
[26] Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
[27] Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :
[28] et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
[29] et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judaeorum.
[30] Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
[31] Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
[32] Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
[33] Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.
[34] Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
[35] Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
[36] Et sedentes servabant eum.
[37] Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judaeorum.
[38] Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.
[39] Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
[40] et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.
[41] Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :
[42] Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :
[43] confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.
[44] Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
[45] A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
[46] Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
[47] Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.
[48] Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
[49] Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
[50] Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
[51] Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petrae scissae sunt,
[52] et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
[53] Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
[54] Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
[55] Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei :
[56] inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei.
[57] Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :
[58] hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
[59] Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,
[60] et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
[61] Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
[62] Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum,
[63] dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
[64] Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.
[65] Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
[66] Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
|