The parable of the ten virgins and of the talents. The description of the last judgment.
[1] Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus : quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.
[2] Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes :
[3] sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
[4] prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
[5] Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
[6] Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
[7] Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.
[8] Fatuae autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.
[9] Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
[10] Dum autem irent emere, venit sponsus : et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
[11] Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
[12] At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
[13] Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
[14] Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
[15] Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
[16] Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
[17] Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
[18] Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
[19] Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
[20] Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
[21] Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
[22] Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
[23] Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
[24] Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
[25] et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
[26] Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
[27] oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
[28] Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
[29] omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
[30] Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
[31] Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae :
[32] et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis :
[33] et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
[34] Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :
[35] esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
[36] nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
[37] Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum?
[38] quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te?
[39] aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
[40] Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
[41] Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :
[42] esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non desistis mihi potum :
[43] hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
[44] Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
[45] Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
[46] Et ibunt hi in supplicium aeternum : justi autem in vitam aeternam.
|