Angels are entertained by Abraham. They foretell the birth of Isaac. Abraham's prayer for the men of Sodom.
[1] Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
[2] Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
[3] Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :
[4] sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
[5] Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.
[6] Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes.
[7] Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.
[8] Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
[9] Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.
[10] Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
[11] Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
[12] Quae risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?
[13] Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus?
[14] Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
[15] Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.
[16] Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
[17] Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quae gesturus sum :
[18] cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
[19] Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum.
[20] Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
[21] Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam.
[22] Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
[23] Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio?
[24] si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo?
[25] Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
[26] Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
[27] Respondensque Abraham, ait : Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
[28] Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
[29] Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait : Non percutiam propter quadraginta.
[30] Ne quaeso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.
[31] Quia semel, ait, coepi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait : Non interficiam propter viginti.
[32] Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit : Non delebo propter decem.
[33] Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.
|