Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Epistle Of Saint Paul To Timothy | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06

[1] quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur [2] qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare [3] si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae [4] superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae [5] conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem

[6] est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia [7] nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus [8] habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus [9] nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem [10] radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

[11] tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem [12] certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus [13] praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem [14] ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi [15] quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium

[16] qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen [17] divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum [18] bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare [19] thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam [20] o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae

< previous | Chapter 6 | next >